Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 8: Versus 4

Vide, nemini,etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quae faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti.Nemini dixerisMarc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc praedicasse dicit quasi Evangelista factus sit.Vade.Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur.Ostende te sacerdoti.Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat.Offer,etc. Quia legem non solvo, quia nondum coepit verum sacrificium.In testimonium.Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat.In testimonium.Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.
(* Traductions européennes)